- BUCOLICI Milites
- BUCOLICI Militesquorum mentio apud Iul. Capitolin. in Marco Antonino Philosoph. c. 21. Quum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa secissent, per Avidium Cassium retusi sunt, qui postea tyrannidem arripuit: praedones erant Aegyptiaci, de quibus eorumque duce Isidoro, multis agit Xiphilinus. Dicti sunt Βουκόλοι et Bucolici, a vulgari appellatiove eius loci, quem insidebant. Nam, ut Heliodorus ait, Βουκόλια σύμπας κέκληται πρὸς Αἰγυπτίων ὁ τόπος, Buclolia sotus ille ab Aegyptiis vocatur locus, vide neceflario seqq. Hieronymus in Vita Hilarionis Eremitae, Qui cum revertisset, cupienti rursum ad Aegyptum navigare, h. e. ad ea loca, quae vocantur Bucolia, eo quod nullus ibi Christianorum esset, sed barbara tantum et ferox natio, etc. Vide Salmas. et Calaubon. ad Capitolin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.